1 Macc 7

1Anno centesimo quinquagesimo primo exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma, et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam, et regnavit illic. 2Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitus Antiochum, et Lysiam, ut adducerent eos ad eum. 3Et res ei innotuit: et ait: Nolite mihi ostendere faciem eorum. 4Et occidit eos exercitus. Et sedit Demetrius super sedem regni sui: 5et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israel: et Alcimus dux eorum, qui volebat fieri sacerdos. 6Et accusaverunt populum apud regem, dicentes: Perdidit Iudas, et fratres eius omnes amicos tuos, et nos disperdidit de terra nostra. 7Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et videat exterminium omne, quod fecit nobis, et regionibus regis: et puniat omnes amicos eius, et adiutores eorum. 8Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen magnum in regno, et fidelem regi: et misit eum, 9ut videret exterminium, quod fecit Iudas: sed et Alcimum impium constituit in sacerdotium, et mandavit ei facere ultionem in filios Israel. 10Et surrexerunt, et venerunt cum exercitu magno in terram Iuda: et miserunt nuncios, et locuti sunt ad Iudam, et ad fratres eius verbis pacificis in dolo. 11Et non intenderunt sermonibus eorum: viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno. 12Et convenerunt ad Alcimum, et Bacchidem congregatio scribarum requirere quae iusta sunt: 13et primi, Assidaei qui erant in filiis Israel, et exquirebant ab eis pacem. 14Dixerunt enim: Homo sacerdos de semine Aaron venit, non decipiet nos: 15et locutus est cum eis verba pacifica: et iuravit illis, dicens: Non inferemus vobis malum, neque amicis vestris. 16Et crediderunt ei: Et comprehendit ex eis sexaginta viros, et occidit eos in una die secundum verbum, quod scriptum est: 17Carnes sanctorum tuorum, et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret. 18Et incubuit timor, et tremor in omnem populum: quia dixerunt: Non est veritas, et iudicium in eis: transgressi sunt enim constitutum, et iusiurandum quod iuraverunt. 19Et movit Bacchides castra ab Ierusalem, et applicuit in Bethzecham: et misit, et comprehendit multos ex eis, qui a se effugerant, et quosdam de populo mactavit, et in puteum magnum proiecit. 20Et commisit regionem Alcimo, et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi. Et abiit Bacchides ad regem: 21et satis agebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui. 22et convenerunt ad eum omnes, qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Iuda, et fecerunt plagam magnam in Israel. 23Et vidit Iudas omnia mala quae fecit Alcimus, et qui cum eo erant, filiis Israel, multo plus quam Gentes. 24et exiit in omnes fines Iudaeae in circuitu, et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem. 25Vidit autem Alcimus quod praevaluit Iudas, et qui cum eo erant: et cognovit quia non potest sustinere eos, et regressus est ad regem, et accusavit eos multis criminibus. 26Et misit rex Nicanorem, unum ex principibus suis nobilioribus: qui erat inimicitias exercens contra Israel: et mandavit ei evertere populum. 27Et venit Nicanor in Ierusalem cum exercitu magno, et misit ad Iudam et ad fratres eius verbis pacificis cum dolo, 28dicens: Non sit pugna inter me et vos: veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace. 29Et venit ad Iudam, et salutaverunt se invicem pacifice: et hostes parati erant rapere Iudam. 30Et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum: et conterritus est ab eo, et amplius noluit videre faciem eius. 31Et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius: et exivit obviam Iudae in pugnam iuxta Capharsalama. 32Et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quinque millia viri, et fugerunt in civitatem David. 33Et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion: et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace, et demonstrare ei holocaustomata, quae offerebantur pro rege. 34Et irridens sprevit eos, et polluit: et locutus est superbe, 35et iuravit cum ira, dicens: Nisi traditus fuerit Iudas, et exercitus eius in manus meas, continuo cum regressus fuero in pace, succendam domum istam. Et exiit cum ira magna. 36et intraverunt sacerdotes, et steterunt ante faciem altaris et templi: et flentes dixerunt: 37Tu Domine elegisti domum istam ad invocandum nomen tuum in ea, ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo. 38fac vindictam in homine isto, et exercitu eius, et cadant in gladio: memento blasphemias eorum, et ne dederis eis ut permaneant. 39Et exiit Nicanor ab Ierusalem, et castra applicuit ad Bethoron: et occurrit illi exercitus Syriae. 40Et Iudas applicuit in Adarsa cum tribus millibus viris: et oravit Iudas, et dixit: 41Qui missi erant a rege Sennacherib, Domine, quia blasphemaverunt te, exiit angelus, et percussit ex eis centum octogintaquinque millia: 42sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie: et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua: et iudica illum secundum malitiam illius. 43Et commiserunt exercitus praelium tertiadecima die mensis Adar: et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in praelio. 44Ut autem vidit exercitus eius quia cecidisset Nicanor, proiecerunt arma sua, et fugerunt: 45et persecuti sunt eos viam unius diei ab Adazer usquequo veniatur in Gazara, et tubis cecinerunt post eos cum significationibus: 46et exierunt de omnibus castellis Iudaeae in circuitu, et ventilabant eos cornibus, et convertebantur iterum ad eos, et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus. 47Et acceperunt spolia eorum in praedam: et caput Nicanoris amputaverunt, et dexteram eius, quam extenderat superbe, et attulerunt, et suspenderunt contra Ierusalem. 48Et laetatus est populus valde, et egerunt diem illam in laetitia magna. 49Et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die mensis Adar. 50Et siluit terra Iuda dies paucos.
Copyright information for VulgS